PRINCIPIA

PRINCIPIA
PRINCIPIA
Graece Α᾿ρχαῖα, Plut. in Galba, c. 17. locus in castris, ubi Tribuni olim ius dicere solebant: quam ob causam, ut ait Polybius, l. 6. magnâ semper hominum frequentiâ celebrabatur. Livius, l. 2. Ibi in Principiis sermo inter Tribunos militum secretus oritus; inde ad aures ipsius Aemilii pervenit. Et l. 38. Milites Tribunos iura reddere in Principiis sinebant. Aquilae it. et signa, h. e. Dii militares; unde locus hic primus ac sacer. Statius, Theb. l. 10. v. 176.
Ventum ad Concilii penetrale, domumque verendam
Signorum ——— ———
Vide quoque Florum. l. 3. c. 10. C. Nepotem, Eumene c. 7. leg. 4. offic. D. dere mil. etc. Alias etiam vox ipsos Principes, seu Principales milites significat, uti visum. Gronovio voce hâc tria significantur, primo Locus, de quo dictum; dein Capita et Apices castrorum apud Vegetium. l. 3. c. 2. et 8. l. 1. Cod. de Veter anis etc. Tandem, Frons aciei seu prima signa. Ut enim in castris, ubi praetorim et signa fixa erant, atque interdiu magnâ parte praecipui Duces imperia exspectabant, Principia. Sic in acie, ubi signa in hostem pro movebantur, et duces principesque lacessendi ac committendi proelii consistebant, Principia dicebantur. Liv. l. 2. Quamquam cessêre magis, quam pulsi hostes sunt, quia ab tergo erant clivi, in quos post integris ordinibus tutus receptus fuit. Ubi frontem aciei indigitat turbatam, et qui ibi pugnabant; qui secundum eam locati erant, eos salvis ordinibus pedem retulisse. Sisenna, Histor. l. 3. Post principia paulatim recedunt, atque inde, cum paucis fugae se mandant, h. e ex illo loco, ubi complexus armorum et discrimen erat, sensim referunt pedem; cumque constitissent, unde turo terga liceeet dare, aliis etiam tum propugnantibus, necdeum omnibus principiis turbatis stratisque, maturâ fugâ sibi consuluêre. Liv. l. 3. Trium populorum tres separatim acies cirea vallum hostium instruxit. Ipse erat medius cum legionibus Romanis: equites suae cuique parti post principia collocat, ita trifariam adortus castra circumvenit. Quod nihil est aliud, quam ab tergo aciei, quae oppugnabat: castra enim aggrediebantur munita, ubi nullus equitis usus. At postea, ut refert idem, effuse fugientes eques, cui superare vallum haud facile fuerat —— libero caempo adeptus, parte victoriae fruitur, territos caedendo, Quid proprie enim hic Equites facerent, inter Principes et Triarios medii? nisi simul Hasatati Principesque oppugnabant. Constitêre igitur post aciem, quae prima oppugnabat, partim ut victoriam persequerentur, se ea evenisset; partim ut repulsos, si contra evenisset, reciperent, hostesque erumpere prohiberent. Apud eundem, l. 8. in principiis Latinorum ipsi iam illorum triarii erant; unde perperam Valtrinus hîc quoque Principia in terpretatur locum medium in acie, ubi Principes essent, vide quoque Senecam, de Vita B. c. 14. et Tacitum, Histor. l. 2. E quibus omnibus terentii illud, post Principia esse, intelligit Gronovius de iis, qui post illam partem aciei stant, quae omnes discrimen excipit: Hi namque tuti sunt, propugnatores habant, locô sibi caverunt: unde paulatim factum nomen loci post partem, quae manum conserit, Postprincipia; quod denique generatim ad omnia, quae secundum quarumcumque rerum principia subsequuntur, tranclatum. Ita Plautus, Persâ, Act. 4. sc. 1. v. 4. Ut quisque rem accurat suam, sic ei procedunt postprincipia. Varro, l. 3. R. R. c. 4. a postprincipiis incipere. Vetus Poeta apud Cicer. pro Sextio, Postprincipia atque exitus vitiosae vitae etc. Vide praefatum Gronov. Observat. l. 4. c. 10. ubi Veteres quotiescumque de acie loquentes Principia nuncupant, non eos qui Principes antiquitus dicti, sed prima signa, primos ordines, frontem aciei, intelligere, addit: Seriore vero Imperatorum aevô, sci Praefectos et Duces quoque appellatos esse. At Principia Legionum, apud Vegetium, iidem cum Principibus Centurionum, quos vide. Eosdem Initia vocare videtur Sidonius Apollin. l. 1. Ep. 11. Quem inter Initia cognosci, claritas vitrici magis, quam patris, fecit etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?
Synonyms:

Look at other dictionaries:

  • Principia — could refer to: * Philosophiae Naturalis Principia Mathematica , Isaac Newton s three volume work containing explanations of his laws of motion and his law of universal gravitation * Principia philosophiae , a major work by René Descartes *… …   Wikipedia

  • Principia — bezeichnet: Principia (Stabsgebäude) als lateinisches Mehrzahlwort bezeichnet das Stabsgebäude in römischen Militärlagern The System of the World, Buch von Neal Stephenson, siehe Barock Zyklus#Principia Principia (Fahrradmarke), dänische… …   Deutsch Wikipedia

  • Principia — Prin*cip i*a, n. pl. [L. principium. See {Principle}.] First principles; fundamental beginnings; elements; as. Newton s Principia. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Principĭa — (lat.), Anfangsgründe (oft als Buchtitel vorkommend) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • principia — index premises (hypotheses) Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • principia — ‖ principia L. pl. of principium …   Useful english dictionary

  • Principia — Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom. Le terme Principia peut se référer à  : Philosophiae Naturalis Principia Mathematica, un ouvrage en trois volumes d Isaac Newton, qui contient des… …   Wikipédia en Français

  • Principia, S. (1) — 1S. Principia (11. Mai al. 2. Nov., 31. Jan.), eine römische Jungfrau, welche die Boll. (Jan. II. 1078) unter den Uebergangenen aufführen, bei Piazza a. A. aber den Titel »heilig« führt. Sie war eine Schülerin der heil. Marcella1 und wurde bei… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Principia, S. (2) — 2S. Principia (11. Nov.), eine Martyrin zu Ravenna. S. S. Valentinus. (El.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Principia, S. (3) — 3S. Principia, die Mutter des hl. Eparchius2, lebte im 6. Jahrh. und wird zu Themolac in Frankreich verehrt. (Mg.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”